monumenta.ch > Augustinus > sectio 21

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 57, 21
Agnoscite ergo istam poenam, et gaudete vos non esse in hac poena omnes qui proficitis, omnes qui intelligitis et amatis veritatem, omnes qui plus in vobis vultis victoriam veritatis quam vestram, qui non clauditis adversus veritatem aures vestras, de praesentium delectatione et de praeteritorum recordatione, ne sitis canis reversus ad suum vomitum . Omnes tales qui estis, videte poenas eorum qui tales non sunt, et gaudete. Adhuc inferorum poenae non venerunt, adhuc ignis aeternus non venit: comparet qui proficit in Deo se modo cum impio, caecum cor cum illuminato corde; comparate duos, videntem et non videntem in carne. Et quid magnum est visio carnis? Numquid Tobias habebat carneos oculos? Filius ipsius habebat, et ilie non habebat; et viam vitae caecus videnti ostendebat . Ergo istam poenam quando videtis, gaudete quia in illa non estis. Propterea dicit Scriptura: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam. Non illam futuram; nam vide quid sequitur: Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Quid est hoc? Intendat Charitas Vestra. Numquid quando feriuntur homicidae, debent illuc innocentes ire, et lavare manus suas? Sed quid est, in sanguine peccatoris lavabit manus suas? Iustus quando videt poenam peccatoris, proficit ipse: et mors alterius valet ad vitam alterius. Si enim spiritualiter sanguis currit de his qui intrinsecus moriuntur, tu videns talem vindictam, lava illic manus tuas; de caetero mundius vive. Et quomodo lavabit manus suas, si iustus est? Quid enim habet in manibus quod lavetur, si iustus est? Sed iustus ex fide vivit . Iustos ergo dixit fideles: et ex quo iam credidisti, iam incipis vocari iustus. Facta est enim dimissio peccatorum. Etsi de ista residua vita quaedam peccata tua sunt, quae non possunt nisi tanquam aqua de mari in sentinam influere: tamen quia credidisti; cum videris eum qui omnino aversus est a Deo occidi in illa caecitate, supercadente illo igne non videre solem, tu qui iam per fidem vides Christum, ut videas per speciem, quia iustus ex fide vivit, attende impium morientem, et purga te a peccatis. Ita lavabis quodammodo manus tuas in sanguine peccatoris. Manus ergo suas lavabit in sanguine peccatoris.